monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 93, 1
Domino et honorabilissimo Episcopo THEOPHILO EULOGIUS, IOANNES, et caeteri episcopi, qui Ierosolymis in Sancta Encaeniorum die reperti sunt. 'Nosti, Domine, cuncta laudabiliter peragi et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab haereticorum aliena sit scandalo, praeter paucos, qui Apollinaris erroribus acquiescentes, noxia praeceptoris sui scripta meditantur. Atque utinam Sanctorum orationibus, non nos inquietarent Iudaici serpentes, et Samaritanorum incredibilis stultitia, atque Gentilium apertissimae impietates, quorum turba quamplurima et ad veritatem praedicationis omnino auribus obturantes in similitudinem luporum gregem Christi circuientes, non parvas nobis excubias, et laborem incutiunt, dum volumus oves Domini custodire, ne ab his dilacerentur. Et quia scripsit nobis Sanctitas tua, repertos quosdam in Aegypto, qui ex Origenis dogmatibus pestifera quaedam velint introducere in Ecclesiis, et simplicium corda decipere: ideo necessarium duximus significare Sanctitudini tuae, quod istiusmodi praedicatio a nostris auribus aliena sit. Neque enim audivimus unquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum. Absit hoc a Fidelium auribus, Gabriel Angelo loquente ad Mariam de eo qui nasciturus est Christus, atque dicente, Regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis . Neque, quod Zabulus cunctis peccatorum vitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit antequam caderet, ita ut et ipse, et Christus sub unum Dei Patris redigantur imperium. Qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt Diabolo, et Angelis eius. Quod si qui sunt, qui in suis Tractatibus tradiderunt, quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Dei Verbum, comparatus Patri: et ut breviter nostram sententiam declaremus (neque necesse est eadem rursus tractare) quicumque hoc praedicat, quae Beatitudo tua damnanda significat, et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu Patres nostri in urbe Nicaena scripserunt et ipsi, et dogmata eorum sint Ecclesiae anathema, cum Apollinare, qui contra sanctas Scripturas vadens, imperfectum hominem dicit a Domino Iesu Christo nostro esse susceptum, et non plenam assumptionem eius et animae et corporis salutem datam. Nos enim insistentes Patrum vestigiis, et Scripturarum vocibus eruditi, docemus et praedicamus in Ecclesiis, et confitemur, Trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis, et in una Deitate adorantes. Si quis autem tua Reverentia, vel propter dogmatum pravitatem, vel propter alias causas a communione seiungit, sicuti nobis indicare dignatus es, scias in nostris Ecclesiis non recipiendos, donec tu poenitentiae eorum, si tamen voluerint damnare perversa, veniam dederis. Saluta omnes qui tecum sunt sacerdotales grado.